School Song – Words

Pio cantu celebremus
Scholam, pie memoremus
Conditores, quis debemus
Tot Musarum munera.
Laus Ioanni tribuenda,
Laus Ioannae concinenda.
Vivat schola Cryptiensis,
Vivat in perpetuum !

Hinc quot viri exiere
Qui praeclaras res gessere,
Deo dediti sincere,
Principes aequalium;
Hinc quot animae obscurae,
Quîs honesta erant curae.
Vivat schola Cryptiensis,
Vivat in perpetuum !

Stat per annos domus crescens
Fortiorque fit senescens,
Laeta prole revirescens
Dum labuntur saecula.
Viget prisca fide plena,
Viget nova spe serena.
Vivat schola Cryptiensis,
Vivat in perpetuum !

Alma mater, semper flore
Et doctrina et labore,
Gaude mutuo amore
Hic se delectantium.
Lusus nostros laeta cerna,
Duc ad astra nos superne
Vivas, schola Cryptiensis,
Vivat in perpetuum !